monumenta.ch > Ambrosius > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 23
Sequitur versus sextus: Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Alius longevitate vitae istius delectatur, et concupiscit usque ad depositae senectutis finem corporis huius vitam producere. Alii franguntur aegritudinis infirmitate, de quibus nemo potest dicere: Cum infirmor, tunc potens sum . Beatos se putant, si inoffensa valetudinis commoditate potiantur, quibus non est infirmitas ad salutem. Horum quoque nemo potest dicere: Concupivi salutare tuum, Domine; suam enim magis salutem, quam salutare Dei quaerunt, medicis potius quam Scripturis obedientes. Contraria autem studiosis divinae cognitionis praecepta sunt medicinae (De Cons. dist. 5, Contraria). A ieiunio revocant, lucubrare non sinunt, ab omni intensione meditationis abducunt. itaque qui se medicis dederit, se ipsum sibi abnegat. Qui autem quaerit salutare Dei, Christum sequitur, qui dicitur salus Dei: non quae corporis, sed quae aeterna sunt quaerens, cum hoc in corpore conversetur. Qui autem salutem Dei quaerit, die utique et nocte meditatur in lege. Iugis illi meditatio est divinorum decretorum, neque aliqua cura corporis huius advertitur a studio disciplinae.